- NOVA Hispania
- NOVA Hispaniavulgo nueva Espana Hispanis, nouvelle Espagne Gallis, regio ampla Americae septentrionalis, quae aliter regnum Mexicanum dicitur a multis, el Mexico Hispanis, ab eius primaria urbe. Sed nova Hispania magis patet. Continet enim totum terrae spatium, inter mare Boreale et mare Austrinum compre. hensum, a Terra firma, seu Isthmo Panamae, ad ortum, usquead novum regnum Mexicanum, et Floridam ad occasum. Dividitur ab Hispanis in tres partes, quas vocant Iurisdictiones seu Praesecturas, las Audtencas. Quae media est, dicitur la Audienta de Mexico, sub qua Hispania nova stricte sumpta, in qua sent provinciae Mexicana, Mechoacana, Panuca, Tlascala seu Angelorum, Guaxaca, Tabasci, et Iucatania; eiusque primaria urbs est Mexicum, Mexico, totius Americae facile caput. Praefectura novae Hispaniae in occasum extensa dicitur la Audienca de Guadalaiara, cui subsunt hae provinciae, nova Biscaia, Cinaloa, Culiacana, Zacatecae, Chametlana, Xalisca, et Guadalaxara, seu nova Galitia; eiusque praecipua urbs est Guadalaxara, guadalaiara. Praefectura autem novae Hispaniae, seu Iurisdictio versus ortum dicitur Audienca de Guatimala; et ei subsunt provinciae Soconusca, Vera pax, Guatimala, Hondura, Nicaragua, Ora dives, et Veragua: totius vero Iurisdictionis primaria urbs est Fanum S. Iacobi de Guatimale, Guatimala. Tota autem nova Hispania cum tribus eius Praefecturis seu Iurisdictionibus subest Regi Hispaniae a 150. annis circiter. Hornio cultissima Septentrionalis Americae regio censetur, e qua Hispani tantum auri argentique ad nos deferunt. Tota coloniis Hispanorum occupatur, qui indigenis vel exstinctis, vel iisdem permixti, eam pro altera sua patria habent. Praeter urbes memoratas, ibidem sunt, Granada, Guatimala, Karthago, Nomen Dei Nombre de Dios, Panama, et Segovia. Idem ibid. p. 78. NOVAE HISPANIAE URBES PRAECIPUAE: Acapulcum, Acapulco. Angelopolis, los Angeles. Antiquaria, Antequera. Civitas Regia, Ciudad Real. Compostella, compostella. Conceptio, la Conception. Durangum, Durango. Emerita, Merida. Fanum S. Iacobi de Guatimala, Sant Iago de Guatimala. Fanum S. Francisci de Campeco, Sant Francisco de Campeche. Fanum S. Iacobi de Vallibus, Sant Iago de los Valles. Guadalaxara, Guadalaiara. Legio Nicaraguae, Leon de Nicaragua. Mechoacanum, Mechoacan. Mexicum, Mexico, reg caput. Panacum, Panuco. Pincia, Valladolid. Tlascala, Tlascala. Vera Crux, la Vera Crux Vera Pax, la Vera Paz.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.